- NASI
- NASIHerbr. Gap desc: Hebrew, proprie dictus est in hac gente Princeps seu Praeses Synedrii Magni seu Septuaginta unius viralis, alias et Caput consessus, a quo proxima dignitas erat Partis Synedrii, seu Principis secundi, quibus reliqui ordine suô adsidebant, Similiter in Synedrii Vigintitrium viralibus eratsemper qui simili fruerentur dignitate. De utrisque sic Maimonides in Iad. tit. Sanhedrin c. 1. §. 3. Qui sapientiâ (Theologiâ et Iurisprudentiâ) Proestabat. constituebant cum super se Caput, adeoque is erat Consessus seu Synedrit caput atque idem quem Sapientes appellant ubique Principem Atque is consituebatut locô Mosis Magistri nostri. Constituebant etiam Virum in LXX. reliquis eminentiorem, Capiti secundum, cujus sedes erat a dextera illius. Is vocitabatur Pater Synedrii. Reliqui vero ex LXX. sedebant corambinis hisce juxta dignitatem suam. Et quisque ut socium suum sapientiâ excelluit, eô proximior erat Principi seu Nasi a sinistra eius. Sedebant autem in dimidiata area circulari, ita ut Princeps et Pater Synedrii cunctos possent contueri. Unde colligere est, reliquos omnes, praeter Patrem Synedrii, a sinistra Principis seu Nasi consedisse, adeoqueipsum cum Patre, ad semicirculi sinistram intuenti parti, locum habuisse; coeterosque semicirculi residuum, secundum dignitatem suam, occupâsse. Atque ita sane consessum Rabban Gamalielis Nasi se habuisse in Iabne (postquam illuc Synedrium Magnum translatum est) reperitur in Thosiphtha ad c. 8. tit. Sanhedrin et apud Ios. Karo in Ceseph Misna ad tit. Sanbedrin c. 1. §. 3. Interim receptior sententia est, de formula considendi usitatiori eiusmodi, ut Princeps et Pater in medio semicirculi sederent, reliquique a dextris et sinistris, Iuxta dignitates suas, nec sine Scribis binis astantibus: cuius consessûs ichnorgaphiam ac figuram integram, habes pud Sedlenum de Synedriss Veter. Ebroeor, l. 2. c. 6. Hunc autem Nasi cum Regeminie esse confundendum, optime notat Casaubon. contra Baron. cum ordinario Regem in Synedrium ascisci moris minime esset, ob summam dignitatis Regiae eminentiam, a qua proin dissentire aut cuius verbo contradicere non esset permissum, Maimonides tit. Sanhedrinc. 2. §. 4. Sed nec idem necessario Pontifex max. fuit, cum hic quidem Synedrii parsesse posset, sed et non raro inter Synedrosplane locum non haberet. Exhibebatur vero huic Nasi summa a reliquis reverentia, unde Gemara Babylonia, adtit. Horaiioth. c. 3. fol. 13, 2. Traditio est Rabbinica, universam Populum assurgere solitos, quoties ingrediebatur Nasi, nic resedisse, usque dum dixerat ille eis, sedete. Quando Pater Synedrii ingrediebatur, faciebant ei semitam alterutrinque etc. Interim Principes hosce Synedrii summotos interdum fuisse perinde ac Pontifices (qui numquam qua tales, sed qua cum Pontificatu, tum Principatu ac Regno, ut sub templo secundo; maxime sub Hasmoneis et tempore usque ad excidium Urbis insequente, diversimode gauderent, ita rebus praefuerunt, ut rite potuerint, iuxta etiam ac Reges, saltem Iudae, Nasi nomine Synedrio praesidere aut forte alium; côdem nomine, ut vicarium, sibi surrogare) idque inprimis saeculis illis recentioribus, quibus Rei publicae, Imperii, iurisdictionis facies, pro dominantium victorumque arbitratu crebro mutabat, certissimum est. Hôc tamendiscrimine, quod Pontifex depositus, licet sacrô munere non amplius fungeretur, dignitatem tamen retineret: At Nasi, Postquam dignitate exutus esset, plane inter privatos censeretur. Obad. Bartenorius ad Misnam tit. Horaiioth c. 3. Unde, si postea ambo peccâssent, Pontifex iuvencum nihilominus offerretenebatur, Princeps vero non aliud sacrificium, quam quod a privato quopiam debebatur. Vide Levitic. c. 4. v. 3. et 23. Fuisseautem Principis, ut et Pontificis, saeculis inprimis illis sequioribus, dignitatem nimis desultoriam, ac diversimode collatam, creptam, restitutam, multis probari posset. Etiam constitutossubindea Romnais legimus, prout gubernandi ratio exgebat. Hinc diserte R. Gedalin Shalsbeleth fol. 27. 1. titus constituit Rathi Iochanan Ben Zacai Principem: Successorem nempe Simeoni Gamalielis prioris filio, in ipso urbis excidio interempto. Antea vero iuris hereditarii hanc dignitatem fuisse, idem contendit fol. 26. 2. atque in Hillelis posteris ius eiusmodi, in Catena Principuma Magistris exhibita, cernitur. Ita vero Synedrii Magni continuatio, una cum Legis oralis catenata traditione, secundum illos, habuit. Moses, Nasi seu Princeps Synedrii Magni primus, postquam Legem explicatam dedit, dicitur Scriptoe Codices suâ exarasse manu XIII. quorum XII. Tribuum singulis distribuerit, decimum tertium in arca reposuerit: Oralem vero Iosuae tradidisse, a quo ad coeteros Principes illa fuerit delata. Iosua Synedrii M. Princeps secundus, ex tribu Ephraimitide, fuit; in cuius locum quisuccessêre Iudices, ad illius Monsisque exemplum, Principes fuêre Magni Synedrii, quatenus nimirum res tunc turbidissimae tribunalibus ordinariis, adeoque Synedrio huic amplissimo, locum permitterent. Unde et Abarbinel et David Ganz, Iudicesusque ad Samsonem pro Cabalae Legis Successoribus continuis enumerant. Idem de Eli et Samuele, docet Maimonides in proef. ad Iad Chazeka. Vide quoque Guil. Vorstium ad Tzemach David p. 213. etc. Atque hactenus saltem, quantum scimus, semper obtinuerat, ut idem esset Princeps Populi, ac Nasi, seu Princeps Synedrii M. quod et postmodum saepius, tametsi non semper, obtinuit. Pergunt indead Davidem: sed iam ante Davidem etiam, apud Talmudicos, reperitur Saul Rex, Synedrii M. Princeps et Ionathan, eiusdem Pater. Imo, quamdiu atque quatenus Regnum sive Iudacium sive Israeliticum, ante captivitatis infortunia, suos retinuere mores, Nasi, et Rex idem fuissevidetur, ad Mosis, qui Princeps primus, exemplum. Vide praeter alios, Abr. Zacuthium Sepher Siphra fol. 22. col. 43. Unde videmus, amplissimam et velutinullâ inferiorem minoremve habitam Principisistiusmodi dignitatem, non solum, quando ea simuletiam Regia erat, verum etiam, quoties pro variantererum statu, alii quicunquein eam sunt subvecti. Captivitatis porro Babylonicae tempore, Synedrii M. adeoque Principum aliorum, praeter Aechmalotarchas, quihuc neutiquam spectant, usus fuit nullus. Quale verofuerit Synedrium Ezrae, qualia item tempore restitutionis, seu ab initio Templi secundi, alia, elicere ahud adco difficile videtur, ex diplomate Artaxerxiano Esrae c. 7. v. 9. Nempe cum perquam est verisimile, ut poteiuris Patrii callentissimum, sic Iudicesac Praesides, ex indultu illo Regio, prout res ipsa in renascente Republ. ferre potuit, constituisse, ut tum Synedria minora, tum amplissimum illud Magnum, ibidem iuxta morespatrios inde reviviscerent. Sicque primum in Republ. restaurata Nasi, nifallat coniectura, habemus Ezram: post quem Simeon Iustus (postremus Virorum Synagogae Magnae) Alexandro M. coaetaneus, Antigonucitem Sochaeus, inter Principes quoque Synedrii Magnirecensentur. Reliquos quod attinet. usque ad gentis Synedriorumque in Terra sancta legitimorum excidium, in huiusmodi exhibentur nominum, tum Principum, tum Patrum Synedrii Magni, facie.PRINCIPES ET PATRES SYNEDRII, AB ANTIGONO PRAEFATO,TO, USQUE; AD GENTIS EXCIDIUM.I. Iose Ben Ioazar Tzeradites, et Ioseph Ben Iochanan, Hierosolymitanus. II. Iehosua Ben Perachiah (quem Iudaei fabulantur fuisse Magistrum D. N. I. Christi eiusque in Aegyptum fugae comitem: cum certum sit, sub Iohanne eum Hyrcano Hasmonaeo, adeoquen ante Chrislum natum 150. circiter annos floruisse) et Nithaeus Arbelites. III. Iehuda Ben Tabai et Simcon Ben Shatach. IV. Shemaiah et Abtalion, qui Proselytus Iustitioe dicitur; inclinante enim, paulo ante excidium Imperiô et Disciplinâ pristinâ Iudaicâ, Proselyti etiam in Synedria, contra mores priscos, adminssi sunt. V. Hillel I. et Shammai. Atque in his quin que iugis, quilibet aut Nasi seu Princeps erat, aut Pater Synedrii. Quin exceptis, qui numero hcic tertio coniungantur, de reliquis cunctis Magistri pronuntiant eum; qui prius nominatur, fuisse Nasi, qui posterius, Patrem. Quod ad tertium iugum attinet: receptior sententia est, Simeonem Ben Sharach (qui sub initia Hasmonaeorum et diu post floruit) Principem, Iehudam vero, Patrem fuisse. VI. Rabban Iochanan Ben Zacai et Rabbi Simeon Ben Hille. quorum ille Nasi fuit, sed non ante excidium Urbis Templique sub Vespasiano. Successor scil. (in Synedrio Iamniae qualicumque) Simeoni Gamalielis I. seu Senioris filio, in ipso excidio perem pto, qui numerum heic tenet octavum. Is vero, qui iugatus est Iochanani huic, Simecon Ben Hillel, iuxta nonnullos etiam Princeps fuit patrique Hilleliproximus successor. Sed vero (ut ordinem perpetuum Principum, qui receptior est, pertextamus) Hilleli Principi plerumque successor proximus fit Rabban Gamaliel. Ergo sequitur. VII. Rabban Gamaliel. I. scu Senior, Hillelis ex fil. Simeonencpos, D. Pauli, ut putatur, Praeceptor: cui Patrem adiciunt Iosuam Ben Chnania, ex discipulis Iochananis Ben Zacai. VIII. Rabban Simeon Rabbi Gamalielis fil. in ipso excidio Urbis, peremptus: quem secutus est pradictus Rabbi Iochanan Ben Zacai, 6. locô in hac catena positus, quae potius primarios eorum, qui ad posteros Legis scientiam tiansmiserunt, quam Principes Synedrii qua tales, respicit. IX. Rabban Gamaliel II. Simeonis fil. alias quoque Iafnensis dictus. X. Rabban Simeon Gamalielis II. fil. quocum suit Rabbi Nathan Babylonius Pater Synedrii. XI. Rabban Iehuda Haccados, Simeonis fil. quem etiam Patrem Synedrii Gamlieli fuisse quidam existimant. XII. Gamaliel Iehudae fil. XIII. Iehuda, Gamalielis fil. XIV. Hillel II. Iehudae fil. XV. Gamaliel Hillelis fil. Adeo ut ab Hillele I. (exceptô tantum Iochanan Ben Zacai et Rabbi Eliezerô Ben Ayariâ (quem quidam interserunt) dignitas haec velut iure hereditario ad filios nepotesque, iuxta magistros transmitteretur Vide Iuchasinf. 38. 2. 51 2. et Shalshelethhacabala fol. 27. 2. Summa igitur est, Mosen, Iosuam, Iudices et Reges, Principes fuisse Synedrii M. nisi, ut interdum, alii ab eis mandatam forte iutisdictionem ac imperium, cum dignitatis item nomine, acceperint. Post reditum autem, e captivitate Baby lonica usque ad Iose Ben Ioazar, seu aetatem initia Hasmonaeorum antevertentem, Ezram, Simeonem Iustum, alios, quorum nominaignoramus, eandem tenuisse dignitatem etc. Interim, uti diximus, palam evenit, ut nunc Pontifices Summi, gratiâ dominantium pollentesnunc Reges ipsi, Principum Synedrii M. locum occuparent, idque eorum ipsorum, qui in Catcha praefata memorantur. Ut enim illud in Euangeliis, de Anna et Caipha Pontifcibus, in iudicio DoMINI NOSTRI aliisque alibi in N. T. velut Principis et Patris Synedrii partes agnetibus, praeteream; in iudicio illo capitali Iacobi Iusti, Eratris Domini dictiac Episcopi Hierosolymitani I. circa A. C. 60. septimo in Synedrio habito, Principatum in vasisse videtur Ananus cognomine Iunior, Pontifex Maximus, quô tempo Rabbi Iochanan Ben Zacar aut Rabbi Gamaliel, illum iure obtinebant, Vide Iosephum l. 20. c. 8. Similiter Ananiam Pontificem Nasi locum tenuisse, videtur satis aperte colligi, ex Actis Apostol. c. 23. v. 2. quando causam suam ibi egit D. Paulus. Nam Pontifex simul ac Princeps Populi expresse nominatur. Vide ibid. Hug. Grotium ad comm. 5. Et Lex sacra, quam citat Paulus, ut ad Pontificem hunc tum spectantem, est Exodic. 22. v. 28. Principi in populo tuo non maledices. Ubi idem ipsum vocabulum usurpatur, quô Principes Synedrii Magni denotari consuevisse, hactenus diximus. At vero tunc temporis aut Rabban Gamaliell. aut Rabban Simeon eius fil. iuxta Magistrorum scita atque ius Hillelianorum in Principatu hereditarium Synedrii Magni legitimus Princeps erat. ut ex catena exhibita liquet. Habentur quidem in Catena Traditionis Oralis nomina alia, velut Synedrii M. alicubi in Terra S. Principum, qui et Patriarchoe Iudoeorum dicti, usque in Hillelem Iehudae postremi filium eiusque filium Gamalielem, adeoque in A. C. quasi 430. sue Valentiniani III. Imperium. Sed cum post urbis illud Templique excidium, nullibi iudiciis capitalibus locus, in Rep. illa Iudaeorum qualicumque, nondum pro penitus excisâ sumpta, maneret, eo quod locus Synedrio Magno, ad Templum, proprius essedesierat; cum etiam, utante in migrationibus liquet, post Urbis excidium, alibi in Palaestina, Synedrii M. prout dominantium arbitrium permitteret, facies eiusmodi esset, ut exceptis causis capitalibus, causas omnimodas secundum Leges suas definirent; cum item annis ab excidio illoamplius 50. seu sub Hadriano Aug. reliquioe illoe civitatis, quoe manserant, Hieron. Ep. 129. deletae sint, Iudoeorumque gens catervatim coesa, finibus Iudoeoe esset expulsa, ut idem ait ad Daniel, c. 9. adeo ut Synedriorum corum illic intermissiones et cessationes, necessario et tunc temporis et postea, pro Romanorum lubitu, consequerentur; certe utcumque continutaio eiusmodi Synedrii Magni eiusque Principum successio ante tradatur, intelligen da nihilominus ita est solum, ut tum diminutionis eiusdem, etiam ex ipsa Hebraeorum disciplina, Imperii et Iurisdictionis cminentioris, circa capitalia versantis, tum cessationum intermissionum que subinde intervenientium ratio omnino habeatur. Ut autem eruditis observatum, Synedrii Magni initia, Areopagi apud Athenienses institutioni seu iudiciis illic primis quasi aequalia fuisse, sic dignum quod advertatur; Areopagi ctiam finem, cum splendoris et pristinae amplitudinis illius Synedrii M. singularioccasu illô, qui per excidium Urbis Templique adeoque capitalium iudiciorum omnimodam illic cessationem evenit, non parum convenisse. Vespasianus enim, sicut aliis Graeciae regionibus, ita achaiae (in qua Athenae cum Areopago suo, quem usque in Apostolorum tempora durâsse illic ex Actis c. 17. v. 11. scimus) libertate ademptâ, in Provinciarum formam redegit, Sueton. Vespas. v. 8. Quae vero post excidium subinde renovata Synedria legimus, non nisi umbrae pristinorum fuêre, ut visum, et Scholarum potius illustriorum (in Palaestina, regionibusquealiis, ut Surae, Pombodithae, Nebardaeae alibique) faciem ac potestatem, quam Curiarum, induerunt, etc. E quibus praedictis de Sceptro apud Iudaeos, de quo disputationes obviae sunt, continuato, facilius diiudicare est. Scripserat quidem H. Grotius de Iure Bellt l. 3. c. 15. Apud Iudoeos mansit scepturm, in Synedrio (Magno) usque ad confiscationem Archelai, quae Christia natles paulo antevertit. Vide Ioseph. l. 18. c. 3. Postea vero correxit verba illa usque ad in etiam post, ut quidem res ipsa postulat etc. Quodautem superius dictum, de Regibu sin Synedria non cooptarisolitis, ita videtur intelligendum, ut nec in collegae promiscui sive Magni sive Minorum; nec in Minorum sive Principis sive Patris locum, omnino asciscendus esset Rex; idque ob dignitatem eius summam: cum interim Synedrio M. ut Nasi seu Principem quandoque cum legitime praefuisse Magistri agnoscant, ut videre est in iis quae retro de eiusdem Principum successione tradita sunt. Quod vero habent de Rege Israelis, ut a Rege domus Davidicae discriminato (nam domus Davidicae Reges rite iudicare potuisse agnoscunt) sumendum est de Regibus illis Hasmoniacis, seu domo Levitica, non Davidica, qui circa an. 150. ante Christum incepêre. Scilicet sub cis, nec ante, obortum est effatum illud Talmudicum, de Rege Israelis nec iudicante nec iudicando, quod non ad alios seu veteres ex stirpe Iudae Reges omnino sepctareilli volunt. Ideoque, cum neminem in potestatem iudiciariam legitime admitti vellent, qui ipse iudiciis se non profiteretur cum aliis pariter esse obnoxium, cumque viderent, etiam Regem Hasmonaeum iudicio Synedrii Magni seimperiose subtrahentem, pronuntiatum illud, de nec iudicante (legitime) nec iudicando natum est, adeoque simul illud, denullo Regis eiusmodi, iuxta eorum scita, in Synedrio loco legitimo. Plura hanc in tem vide apud Ioh. Seldenum de Synedriis l. 2. c. 6. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.